- MUSEA
- MUSEAinter aedificiorum genera, memorantur Plinio l. 36. c. 21. Non praetermittenda est et pumicum natura. Appellantur quidemita et erosa saxa, in aedificiis, quae Musae vocant, dependentia, ad imaginem specus arte reddendam. Idem Musei ex margaritis meminit, in cuius fastigio horologium erat, a Pompeio translati triumphô tertiô, quem de piratis, Asia, Ponto, aliisque regionibus egerat. l. 37. c. 2 Alexandriae olim sie appellabantur Collegia Doctorum, qui publicô sumptu alebantur. Ibi enim Marcum Euangelistam coetus atque agmina Philosophantium, lectionibus, disputationibus, meditationibus et interpretationibus S. Scripturae totos dies incumbentium coegisse, memorant Eusebius et Hieronym. e qua Schola Pantaenus, Clemens, Origenes. Trypho, Hetaclas, Dionysius, Anatolius, Pierius, Theo, Athanasius, Didymus, Ambrosius, Maximus Philosophus, aliique innumeri prodierunt, Fr. Burmannus Orat. Inaug. de Collegiis. Ibidem benemeritos epuli perpetui ius, quod σίτησιν dixêre Graeci, habuisse, sicut Athenis olim in Prytaneo videbimus infra voce Pancrates. Cuius appellationis origo, an a Musis, an a loco cognomine, seu colle, Athenis proximo, in quo Musaeus, Orphei discipulus, carmina sua recitare consuevisse legitur. Ibidem quoque sepultum, habet Pausan. l. 1. sed in portu Phalereo tumulum eius fuisse, docet vetus marmor. Hodie to Steggio is collis appellatur vulgo: in quo etiamnum conspicîtur monumentum ex marmore Caii Iulii Antiochi Philopappi Consulis Romani sub Traiano, currutriumphali vecti, praecedentibus iconibus aliquot et sequente Victoria. Supra imago eius vilitur, sub cuius pedibus haec Inscr. ΦΙΛΟΠΑΠΠΟΣ ΕΠΙΦΑΝΟΓΕ ΒΗΣΑΙΕΓΣ. Ex Bisa namque, Atticae oppido oriundus erat: quamvis Syrus gente esset, uti ex columnae ibidem, Inscriptione, in qua dotes et munera huius Philopappi commemorantur; docet Iac. Sponius, nec non ex Antiochi Syriae Regis statua a latere ei adposita, Itinerar. Graec. part. 2. p. 204. et seqq. Pedum Musei huius Ilissus lambit, de quo supra. Vide quoque supra Bruchium et infra Musivum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.